History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Graecorum autem primi Chalcidenses ex Euboea navigantes cum Thucle coloniae duce Naxum condiderunt, et Apollinis Archegetae aram, quae nunc extra urbem exstat, exstruxerunt, supra quam quoties sacri legati e Sicilia solvunt, primum sacrificium laciunt.
Syracusas autem insequente anno Archias, HeracKdarum unus, Corintho profectus condidit, Siculis ex insula prius expulsis, in qua nunc non amplius mari circumflua urbs sita est interior; ' postea vero et urbs ea, quae est extra hanc insulam, muro alteri urbi adjuncta, populo frequens facta est.