History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

quarum rerum etiam Alcibiadem insimulabant. Atque haec arripientes ii, qui Alcibiadi maxime infensi erant, quod sibi impedimento esset, quo minus in administranda republica principem locum constau-ter obtinerent, et rati, si eum expulissent, se principes futuros, rem exaggerabant, vociferabanlurque, ad popularis status eversionem spectare et mystica illa sacra et concisa Mercurii simulacra, eorumque nihil sine illo factum esse, addentes argumentorum loco reliquam ejus vitae licentiam, qua in victu cultuque corporis praeter populare institutum utebatur.

Ille vero et in praesentia adversus indicia se purgabat, et, antequam discederet, judicium subire paratus erat, si quid horum admisisset (jam enim quae ad illum apparatum spectabant, confecta erant), et si quid horum commisisset, poenas dare, sin absolutus esset, imperium gerere.

Et obtestabatur, ne de se absente crimina reciperent, sed jam, si deliquisset, morte mulctarent, et sapientius esse, non se talis criminis reum, priusquam causam cognovis sent, tanti exercitus imperatorem mittere.