History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Post haec autem hic apparatus parari coepit, et quum ad socios mittebant, tum etiam ex suo ipsorum agro milites conscribebant. Jam enim modo se civitas et a morbo et ab assiduo bello recreaverat, ita ut et civium aetate militari praeditorum, qui adoleverant, numero floreret, et pecunia coacta abundaret propter inducias; quamobrem omnia facilius suppeditabantur. Atque hi quidem in apparatu erant.
Interea vero quotquot lapidea Mercurii simulacra Athenis erant (sunt autem more patrio, forma quadrata, multa quum in privatarum aedium vestibulis, tum in templis), una nocte pleraque vultu circumcisa sunt.
Cujus facinoris auctores nemo sciebat, sed et isti magnis praemiis pro indicio propositis publice quaerebantur, et praeterea decreverunt, ut, si quis aliquod aliud piaculum admissum sciret, quilibet sive civis sive peregrinus sive servus hoc sine timore indicaret.