History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tandem vero quidam ex Atheniensibus in medium progressus Nicia advocato dixit, non oportere amplius praetextus, aut moras interponere, sed in omnium conspectu jam declarare, quemnam apparatum ab Atheniensibus sibi decerni vellet.

Ille vero invitus dixit, se etiam cum collegis per otium bac de re accuratius consultaturum, quantum tamen jam nunc intelligeret, non paucioribus quain centum triremibus navigandum esse (ipsorum autem Atheniensium fore naves militibus vehendis aptas tot, quot placeret , aliasque ex sociis arcessendas), militibus autem gravis armaturae universis tam Atheniensium, quam sociorum, non minus quinque millibus, sed amplius etiam, si possent; reliquum vero apparatum pro exercitus magnitudine, et sagittariorum illinc et ex Creta assumptorum, et funditorum, et si quid aliud opportunum esse videretur, praeparaturos et ducturos.

255

Quum autem Athenienses haec audissent, confe-stim ipsis imperatoribus summam imperii potestatem facto decreto dederunt, ut arbitratu suo et de copiarum numero, et de universae navigationis ratione transigerent, prout ipsis ex usu reipublicae Atheniensis maxime fore videretur.

Post haec autem hic apparatus parari coepit, et quum ad socios mittebant, tum etiam ex suo ipsorum agro milites conscribebant. Jam enim modo se civitas et a morbo et ab assiduo bello recreaverat, ita ut et civium aetate militari praeditorum, qui adoleverant, numero floreret, et pecunia coacta abundaret propter inducias; quamobrem omnia facilius suppeditabantur. Atque hi quidem in apparatu erant.

Interea vero quotquot lapidea Mercurii simulacra Athenis erant (sunt autem more patrio, forma quadrata, multa quum in privatarum aedium vestibulis, tum in templis), una nocte pleraque vultu circumcisa sunt.

Cujus facinoris auctores nemo sciebat, sed et isti magnis praemiis pro indicio propositis publice quaerebantur, et praeterea decreverunt, ut, si quis aliquod aliud piaculum admissum sciret, quilibet sive civis sive peregrinus sive servus hoc sine timore indicaret.

Atque rem in majus interpretabantur; nam et expeditionis omen esse videbatur, et simul etiam per conjurationem factum esse rerum novandarum statusque popularis evertendi causa.

A quibusdam igitur inquilinis et pedisequis dc Mercurii quidem simulacris nihil indicatum est, sed de quibusdam aliis statuis ab adolescentibus per lusum ac temulentiam jampridem concisis, et sacra arcana in domibus fieri lasciviic causa;