History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
illis vero cupiditas quidem expeditionis ex animis non exempta est ob apparatus molem, sed multo magis studio efferebantur, et res ipsi cecidit contra ac sperabat; nam et bonum consilium dedisse visus est, et res nunc demum tutissima fore.
Et desiderium navigandi omnes pariter invasit; ac seniores quidem, quod vet in suam potestatem se redacturos sperarent ea, ad quspergerent , vel saltem exercitum, qui tantus esset, nullam cladem accepturum; illos vero, qui erant aetate integra,quod peregrinam regionem visere et spectare cuperent, et bonam spem animo conciperent, fore ut incolumes reverterentur; vulgi autem turba ac miles et in praesenti operabant se pecuniam accepturos, et potentiam se addituros, unde perpetuum stipendium sibi suppeditaturum esset.