History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Turpe autem est, nos vi repulsos discedere, aut postea novas copias arcessere, quod primo consilium prudens non inierimus; sed ex hoc ipso loco oportet nos cum firmissimo apparatu bellum illis inferre, reputato, et procul a finibus nostris nos esse navigaturos, neque bellum gesturos eodem modo, quo in regionibus hic nobis parentibus socii aliquem bello petivistis, ubi facilis subvectio eorum, quibus opus erat, ut ex agro sociali, sed in terram digressos totam alienam, unde quatuor hibernorum mensium spatio ne nuntius quidem huc facile venire possit.
« Ego igifiir censeo, oportere nobiscum ducere multos gravis armaturae milites quum ex nostris civibus tum ex sociis, tum etiam ex iis, qui nostro imperio parent, et si quem e Peloponneso aut verbis aut mercede nobis adjungere possumus, et praeterea multos sagittarios et funditores , ut illorum equitatui resistant; navium vero numen» etiam longe nos superiores esse, ut res ad victum necessarias illuc facilius importemus, et frumentum etiam, quod hic paratum est, triticum et hordeum tostum, hinc navibus onerariis eo convehere, et pistores ex pistrinis quibusque pro rata parte, necessitate adhibita, mercede conductos, ut si quo in loco tempestatibus intercepti teneamur, exercitus res ad victum necessarias lialieat (qui quum ingens sit,
« Nam si nos hinc discedamus cum exercitu, quem non solum hostili parem praeparaverimus, excepto gravis ar maturae robore, quod habent, sed etiam cum eo, qui rebus omnibus longe sit instructior, tamen et sic vix poterimus res partim in potestatem nostram redigere, partim conservare.
Et existimandum est proficisci nos ut urbem inter alienigenas et hostes condituros, quos primo die, quo appulerint , confestim agro potiri oportet, aut persuasum habere, si cladem aliquam patiantur, fore, ut omnia habeant hostilia.
Quod ego formidans, et compertum habens, oportere nos multa prospicere et plura etiam feliciter gerere (quod arduum est, quia sumus homines), ad hanc expeditionem proficisci volo quam minimum memet fortunae committens, sed apparatu eo, quo me tutum fore probabile sit.
Hac enim et universae reipublicae tutissima, et nobis ad militiam profecturis salutaria fore duco. Quod si quis aliter sentit, huic ego magistratu cedo. »