History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Etenim adversus civitates, quantum ego audiendo didici, magnas ituri sumus, quae neque aliarum imperio parent, neque mutationem desiderant, qua quis ex dura servitute in meliorem rerum statum lubens transeat, et quas non verisimile est suam libertatem cum nostro imperio esse commutaturas, et quae, ut in una insula, sunt numero multae eaeque Graecae civitates.
Nam praeter Naxum et Cata-nam, quas propter Leontinorum cognationem ad nos spero transituras, aliae sunt septem, quae rebus omnibus sunt instructae prorsus eodem modo, quo noster exercitus, et praecipue illae, adversus quas potissimum tendimus, Selinus et Syracusae.