History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quoniam vos ad hanc militiam obeundam, Athenienses, prorsus animatos Video, eveniant hsec, ut cupimus; in praesentia tamen quae sentiam, exponam.

Etenim adversus civitates, quantum ego audiendo didici, magnas ituri sumus, quae neque aliarum imperio parent, neque mutationem desiderant, qua quis ex dura servitute in meliorem rerum statum lubens transeat, et quas non verisimile est suam libertatem cum nostro imperio esse commutaturas, et quae, ut in una insula, sunt numero multae eaeque Graecae civitates.