History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ilio autem capto quidam Trojani, qui Achaeos effugerant, navibus ad Siciliam appulerunt, sedibusque positis ad Sicanorum fines, universi vocati sunt Elymi, ur-besque eorum Eryx et Egesta. His autem accolae accesserunt Phocenses quoque nonnulli ex eorum numero, qui a Troja tunc in Libyam tempestate delati primum, deinde ex Libya in Siciliam transmisere.

Siculi vero ex Italia (illic enim habitabant) in Siciliam trajecerunt, fugientes Opicos, ut et credibile est et fama fertur, ratibus vecti observato freto, quum ventus secundus flabat, aut fortasse etiam aliqua alia ratione eo navigantes. Sunt autem nunc etiam in Italia Siculi, et illa regio a quodam Italo Siculorum rege, qui nomen hoc habebat, sic Italia cognominata est

Quum autem in Siciliam trajecissent ingenti agmine, et Sicanos proelio victos in meridionales et occidentales insulae partes amandarunt, et auctores fuerunt, ut haec insula pro Sicania vocaretur Sicilia, et ferocissimas illius agri partes, postquam eo trajecerunt, retinentes incoluerunt, annis prope trecentis ante Graecorum in Siciliam adventum; et nunc quoque tenent mediterraneas ejus insulae partes, et eas, quae ad aquilonem vergunt.