History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
In summa ita sentio, civitatem negotiosam, si negotium cum otio commutet, meo judicio confestim everti, et illos homines tutissime degere vitam, qui praesentibus institutis legibusque, quamvis sint deteriores, in civitatibus, minime discordes vivunt. »
Atque Alcibiades quidem naec dixit; Atheniensesvcn), quum audissent et illum et EgesUeos et Leontinos exsules, qui in medium progressi orabant, et foederis jusjurandum
Nicias vero quum animadvertisset, fore, ut non amplius iisdem rationibus revocaret, sed apparatus magnitudine, si magnum imperaret, fortasse ipsos de sententia deduceret, rursus progressus dicebat haec:
« Quoniam vos ad hanc militiam obeundam, Athenienses, prorsus animatos Video, eveniant hsec, ut cupimus; in praesentia tamen quae sentiam, exponam.
Etenim adversus civitates, quantum ego audiendo didici, magnas ituri sumus, quae neque aliarum imperio parent, neque mutationem desiderant, qua quis ex dura servitute in meliorem rerum statum lubens transeat, et quas non verisimile est suam libertatem cum nostro imperio esse commutaturas, et quae, ut in una insula, sunt numero multae eaeque Graecae civitates.