History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Considerantes igitur fore ut has res magis augeamus, si ad illas proficiscamur, hanc expeditionem suscipiamus, ut Peloponnesiorum spiritus deprimamus, si contempta videbimur praesenti quiete in Siciliam etiam trajicere; et simul, etiam aut Graeciae totius, ut probabile est, imperium obtinebimus, rebus illis in nostram potestatem redactis, aut saltem malo Syracusanos afficiemus, unde et nos ipsi et socii utilitatem percipiemus.
Tuto autem et manendi, ai quis se nobis dedat, et abeundi facultatem naves praestabunt; maris enim imperium etiam in universos Sicilienses obtinebimus.