History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Neque nobis licet ratione deducta imperium habere in quantum volumus, sed necessitas cogit, quando io hoc loco constituti sumus, aliis insidiari, alios non misso» facere, quod periculum nobis ipsis immineat, ne aliorum imperio pareamus, nisi ipsi aliis imperemus. Neque eodem modo nobis, quo ceteris, ratio quietis est habenda, nisi etiam studia vestra in illorum similitudinem commutabitis.

Considerantes igitur fore ut has res magis augeamus, si ad illas proficiscamur, hanc expeditionem suscipiamus, ut Peloponnesiorum spiritus deprimamus, si contempta videbimur praesenti quiete in Siciliam etiam trajicere; et simul, etiam aut Graeciae totius, ut probabile est, imperium obtinebimus, rebus illis in nostram potestatem redactis, aut saltem malo Syracusanos afficiemus, unde et nos ipsi et socii utilitatem percipiemus.

Tuto autem et manendi, ai quis se nobis dedat, et abeundi facultatem naves praestabunt; maris enim imperium etiam in universos Sicilienses obtinebimus.