History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quid igitur rationi consentaneum reputantia aut nos ipsi tergiversemur aut quid praetendentes sociis, qui illic sunt, non succurramus ? quibus, quandoquidem vel jurejurando interposito societatem fecimus, opem ferre oportet , nec objicere, quod ne illi quidem nobis opem fcraut. Neque enim eos nobis adjunximus, ut huc vicissim opem nobis ferant, sed ut hostibus, quos illic habemus, negotium facessentes, eos impediant, ne contra nos huc veniant.

Sic enim imperium paravimus et nos et quotquot alii rerum potiti sunt, impigre succurrendo semper iis, qui nostrum auxilium implorarent, sive barbaris sive Graecis, quoniam si omnes quiescant, aut gentium delectum habeant, quibus auxilium sit ferendum, exiguum quoddam incrementum imperio nostro adjungentes de hoc ipso potius periclitabimur. Eum enim, qui praepotens est, non solum contra se venientem propulsare solent, sed etiam antevertere, ne contra veniat.