History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et pro praesenti rerum statu Peloponnesii neque unquam ante minus spei
252
de nobis superandis habuerunt, et, si vel maxime animos sumpserint, terra qnidem irruptionem in agrum nostrum Acere, etiam si hanc navalem expeditionem non susceperimus, tamen possunt, classe autem nihil nobis nocere queant; reliqua enim nobis est classis quae illis par sit « Quid igitur rationi consentaneum reputantia aut nos ipsi tergiversemur aut quid praetendentes sociis, qui illic sunt, non succurramus ? quibus, quandoquidem vel jurejurando interposito societatem fecimus, opem ferre oportet , nec objicere, quod ne illi quidem nobis opem fcraut. Neque enim eos nobis adjunximus, ut huc vicissim opem nobis ferant, sed ut hostibus, quos illic habemus, negotium facessentes, eos impediant, ne contra nos huc veniant.