History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quinetiam ne milites quidem gravis armaturae neque illis tot sunt, quot praedicantur, neque etiam ceteros Graecos tot esse apparuit, quot se quique ipsi numerabant, sed quum maximo de iis mendacio decepta esset Graecia, vix tandem in hoc bello justum militum numerum comparavit.

Itaque et illic rerum status, quantum ego sentio ex iis, quae audivi, talis atque facilior etiam erit; nam [et] barbaros multos liabebimus, qui propter odium, quo Syracusanos prosequuntur, nobiscum eos invadent; et hic rerum domesticarum status non impediet, si vos recte consultaritis.