History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quarum rerum quum ego sim desiderio captus ideoque incurrerim propter res meas privatas in hominum voculas, videte jam res publicas num deterius ullo alio administrem. Quum enim potentissimas Peloponnesi civitates inter se conjunxissem sine magno aut periculo aut sumptu vestro, Lacedaemonios uno die de summa rerum ad Mantineam decernere coegi; ex quo licet victores pugna discesserint, tamen ne nunc quidem suis rebus plane confidunt.

« Atque has res mea juvenius et amentia, quae praeter naturam videtur esse, apud potentissimas Peloponnesiorum civitates verbis decentibus usa transegit, et animi impetu fidem faciens persuasit. Atque nunc quoque nolite eam extimescere, sed quamdiu ego cum ea floreo, et Nicias felix videtur esse, utriusque nostrum utilitate abutamini.

Neque sententiam de expeditione in Siciliam facienda revocetis, quasi adversus magnam potentiam sit futura. Nam urbes varia advenarum colluvie sunt frequentes , et suum statum facile mutant et alium recipiunt.

Atque hac ipsa de causa nemo inter illos tanquam pro sua patria aut armis ad suum corpus protegendum est instructus, aut in ipsa regione justis apparatibus; sed quicquid unusquisque sperat, se vel verbis persuadendo vel seditione a se excitata ex serario rapturum, ut eo, si domi male rem gesserit, alibi sedes ponat, hoc sibi comparat.

Neque verisimile est hujusmodi turbam aut unanimi consensu orationem audire, aut communiter ad res gerendas se convertere ; sed celeriter pro se quique, si quid dicatur, quod iis sit gratum, se nobis dedent, praesertim si seditione laborant, quemadmodum audimus.