History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Reliquus etiam meus domesticus splendor in publicis muneribus aliisve rebus, apud urbanos quidem invidiam natura parit, sed apud hospites et hoc robur habetur. Neque vero inutile est hoc hominis institutum, si quis suis sumptibus non solum de se ipso, sed etiam de sua patria bene mercatur.

251

Neque etiam iniquum est, si quis de se ipso magnifice sentiens celeris par esse nolit, siquidem et is, qui premilur adversa fortuna, nullum habet suae calamitatis socium; sed quemadmodum quum calamitatibus premimur, ue salutamur quidem, sic etiam patiatur aliquis, a fortunatis viris se contemni, aut idem aliis tribuens idem ab illis repetat.

Scio autem hujusmodi homines et alios, quotquot in alicujus rei splendore antecellunt, inter aequales quidem suos invidia premi, praedipue quidem a paribus, deinde vero et ab aliis, quibuscum versantur;posterorum vero aliquibus studium hoc reliquisse, ut eorum cognationem sibi vindicent, licet ea nulla esset, et patriae, unde sunt oriundi, gloriationem, non quasi de alienigenis aut iis, qui flagitiose vixerint, sed ut de suis, et qui res praeclaras gesserint.

Quarum rerum quum ego sim desiderio captus ideoque incurrerim propter res meas privatas in hominum voculas, videte jam res publicas num deterius ullo alio administrem. Quum enim potentissimas Peloponnesi civitates inter se conjunxissem sine magno aut periculo aut sumptu vestro, Lacedaemonios uno die de summa rerum ad Mantineam decernere coegi; ex quo licet victores pugna discesserint, tamen ne nunc quidem suis rebus plane confidunt.