History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Summo autem studio urgebat expeditionem Alcibiades Cliniae filius, Niciae adversari cupiens, quum quidem ei etiam ceteris in rebus ad reipublicae administrationem perlinentibus adversarius esset, et quod Nicias sui mentionem criminose fecisset, et praecipue, quia imperator esse cupiebat, et se, si imperium gereret, Siciliam atque Carthaginem capturum sperabat; et sinui se si rem feliciter gessisset, rem privatam et pecunia et gloria amplificaturum.

Quum enim auctoritate inter urbanos emineret, majora appetebat, quam ferre possent ejus facultates, quum in alendis equis, tum in aliis sumptibus, id quod etiam postea rempublicam Atheniensium potissimum evertit.