History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Atqui hos quidem si in nostram potestatem redegerimus, facile retinere poterimus; illis vero, quamris superiores fuerimus, quia longo intervallo distant et qub permulti suut, aegre poterimus imperare. Amentia vero est, bellum iis inferre, quos, si viceris, io potestate tua retinere nequeas, et si rem non feliciter gesseris, eamdem eos invadendi facultatem, quam prius, non sis habiturus.

Sicilienses autem, ut quidem nunc se habent, mihi videntor multo etiam minus nobis formidabiles fore, si Syracusani iis imperent; qua re potissimum Egestoi nos territant.

249

Nunc enim fortasse vernant, ut quique Lacedaemonio* rum favore ducuntur; at illo modo verisimile non est, fore, ut imperium imperio bellum inferat; quo enim modo cum Peloponnesiis nostrum imperium nobis eripuerint, verisimile est, ab iisdem Peloponnesiis ipsorum etiam imperium eodem modo eversum iri.

Porro Graeci, qui illic sunt, maxime quidem nos extimescent, si eo non transmiserimus; deinde vero, si ostentatis nostris opibus brevi discesserimus : sed si quam cladem acceperimus, illi celerrime spr-ritu sumpto una cum iis, qui hic sunt, nos adorientur. Quae enim a nobis longissime distant, et quae famae nullum specimen dederunt, omnes haec admirationi esse scimus.