History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero Gylippus Lacedremonius, et naves Co-

288
rinthiacae Leucadem jam appulerant unanimo, ul quam celerrime in Siciliam ad opem ferendam trajicerent. Quum autem atroces nuntii iis afferrentur, omnesque in eumdeni modum ementiti, Syracusas jam omnino circumvallatas esse, Gylippus Siciliae quidem nullam spem amplius liabebat, Italiam vero conservare cupiens, ipse et Pythen Corinthius cum duabus Laconicis navibus totidemque Corinthiacis quam velocissime transmisso Ionico Tarentum pervenerunt; Corinthii vero praeter suas decem duabus Leucadiis et tribus Ampraciotkis instructis, postea navigare constituerant.

Et Gylippus quidem Tarento primum in agrum Thurium ut legatus profectus, et renovato civitatis jure, quod |»ater ejus quondam illic habuerat, quum cos sibi socios adjungere non posset, solvens illinc Italiae oram legebat, et pnqte sinum Terinaeum abreptus a vetito, qui hac in parte |wo-rumpit vehemens et constanter ut boreas spirans, in alluiu defertur, et rursus acerrima tempestate jactatus Tarentum appellit, et naves, quotquot tempestate quassatae erant, subductas reficiebat.

Nicias vero quum eum adventare au-disset, navium paucitatem contempsit, quod et Thurii fecerant, et credebat eos magis praedonum ritu instructos navigare, neque custodiam ullam adhuc adhibebat.

Per eadem hujus aestatis tempora etiam Lacedaemonii quum ipsi tum socii irruptionem in agrum Argivum fiderunt, ejusque magnam partem vastarunt, et Allienienses Argivis cum triginta navibus auxilio venerunt; quae naves foedera ipsis cum Lacedaemoniis intercedentia manifestissime ruperunt.

Prius enim latrociniorum causa e Pylo et in ceteram Peloponnesum potius, quam in Laconicam exscendentes cum Argivis et Mantineis communiter bellum gerebant, et saepe quum Argivi eos rogassent, ut armata manu vel appellerent solum ad Laconicam, et minima illius parte secum vastata discederent, non volebant; tunc vero Pythodoro et Laespodio et Demarato ducibus cxscensu ex navibus facto in Epidauri Limerae et Prasiarum agrnm et in alia quaedam loca, eorum agrum vastarunt, et effecerunt, ut Lacedaemonii jam multo honestiorem adversus Athenienses causam belli gerendi haberent.