History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et ibi proelium commissum est, et in eo superiores erant Athenienses; et Syracusani, qui dextrum cornu tenebant, ad urbem fugerunt, qui vero in sinistro erant, ad fluvium. Atque eos quum trecenti illi Atheniensium delecti milites transitu intercludere vellent, ad poetem cursu contendebant.

Quod veriti Syracusani (hfc enim et plerique equites iis aderant) cum his treosoto manus conserunt, eosque in fugam vertunt, et impressionem in dextrum Atheniensium cornu faciunt; et impressione facta simul etiam prima illius cornu statio perterrita est.

Quod quum Lamachus animadvertisset, a suo sinistro cornu cum non muttis sagittariis, assumptis etiam Argiris, ad opem suis ferendam accurrebat, et fossam quamdam

287
transgressus, et cui» paucis una transgressis solus deprehensus occubuit, et ex iis, qui cum eo erant, quinque aut sex. Et tios quidem Syracusani, antevertentes hostem, maxima celeritate arreptos trans fluvium in locum tutum transportarunt, ipsi vero, quum jam et reliquo» Atheniensium efcrtitus adversus eoe veniret, recedebant.