History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
ibique nonnulli Argivi et Athenienses non multi occisi sunt. Universe autem Atheniensium copi» revers» et munitionem intra structam diruerunt, et vallum revulserunt, et vallos apud se transportarunt, et tropaeum erexerunt.
Postridie vero ejus diei Athenienses a mun ambitu procedentes rupem paludi imminentem munire coeperant, qu» ab hac Epipolarum parte magnum portum versus vergit , et qua ipsis degressis per locum planum et paludem in portum brevissimus muri ambitus erat futurus.
Interea vero Syracusani egressi et ipei vallum iterum ducere coeperunt, inchoantes ab urbe per mediam paludem; et fossam simul prope vallum ducebant, ne Atheniensibus murum ad mare usque producere liceret.
Illi vero postquam munitionem in Epipolarum rupe coeptam absolverunt, iterum aggrediuntur Syracusanorum vallum fossamque, classe quidem ex Thapso in magnuln Syracusanorum portum circumvehi jussa, ipsi vero sub auroram ab Epipolis ia planum degressi; et quum per paludem qua coenosa et maxime solida erat, supra fores asseresque substratos transissent , sub ipsum diluculum capiunt et vallum, praeter exiguam partem, et fossam, et postea etiam illam partem, quae reliqua erat.
Et ibi proelium commissum est, et in eo superiores erant Athenienses; et Syracusani, qui dextrum cornu tenebant, ad urbem fugerunt, qui vero in sinistro erant, ad fluvium. Atque eos quum trecenti illi Atheniensium delecti milites transitu intercludere vellent, ad poetem cursu contendebant.
Quod veriti Syracusani (hfc enim et plerique equites iis aderant) cum his treosoto manus conserunt, eosque in fugam vertunt, et impressionem in dextrum Atheniensium cornu faciunt; et impressione facta simul etiam prima illius cornu statio perterrita est.
Quod quum Lamachus animadvertisset, a suo sinistro cornu cum non muttis sagittariis, assumptis etiam Argiris, ad opem suis ferendam accurrebat, et fossam quamdam