History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

ibique nonnulli Argivi et Athenienses non multi occisi sunt. Universe autem Atheniensium copi» revers» et munitionem intra structam diruerunt, et vallum revulserunt, et vallos apud se transportarunt, et tropaeum erexerunt.

Postridie vero ejus diei Athenienses a mun ambitu procedentes rupem paludi imminentem munire coeperant, qu» ab hac Epipolarum parte magnum portum versus vergit , et qua ipsis degressis per locum planum et paludem in portum brevissimus muri ambitus erat futurus.

Interea vero Syracusani egressi et ipei vallum iterum ducere coeperunt, inchoantes ab urbe per mediam paludem; et fossam simul prope vallum ducebant, ne Atheniensibus murum ad mare usque producere liceret.