History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Praeterea sunt etiam, qui ne has quidem pactiones admiserunt, iique non infirmissimi; sed alii quidem palam bellum gerunt, alii vero, quod Lacedaemonii adhuc quiescunt, ipsi quoque decem dierum induciis adhuc se continent.
Sed fortasse, si nostras opes distractas deprehenderint, id quod nunc urgemus, vel libentissime nos adorientur una cum Siciliensibus, quorum societatem sibi adjunctam antes plurimi aestimassent.
Quamobrem haec quispiam considerare debet, et non suspensis nostrae reipublicae rebus pericula snbire, neque aliud imperium affectare, priusqoam id, quod habemus, stabiliverimus, si quidem Chalcidenses, qui sunt in Thracia, quamvis tot annos a nobis jam defecerint, tamen in nostram potestatem nondum sunt redacti, et alii nonnulli in variis continentis partibus dubie parent. Nos vero Egestaeis scilicet sociis ut iqjuriam patientibus alacriter succurrimus; a quibus autem propter defectionem jampridem violamur, illo* ulcisci adhuc cunctamur.
« Atqui hos quidem si in nostram potestatem redegerimus, facile retinere poterimus; illis vero, quamris superiores fuerimus, quia longo intervallo distant et qub permulti suut, aegre poterimus imperare. Amentia vero est, bellum iis inferre, quos, si viceris, io potestate tua retinere nequeas, et si rem non feliciter gesseris, eamdem eos invadendi facultatem, quam prius, non sis habiturus.
Sicilienses autem, ut quidem nunc se habent, mihi videntor multo etiam minus nobis formidabiles fore, si Syracusani iis imperent; qua re potissimum Egestoi nos territant.