History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athen. Quia vobis quidem continget, ut, antequam mala extrema patiamini, imperata faciatis, nobis vero si vos non perdiderimus, lucrum erit.
Mel. Hoc vero, ut pacem agentes pro hostibus amici. simus, neutris vero socii, non accipietis?
Ath. Neque enim vestra inimicitia tantum detrimentum nobis affert, quantum amicitia quidem vestra imbecillitatis nostrae, odium vero vestrum potentiae nostrae manifestum argumentum erit illis, qui nostro imperio parent.
Mel. At vero, qui vestro imperio sunt subjecti, num ita peroendunt aequitatem, ut eodem loco habeant eos, qui nihil aa vos attinent, atque eos, qui, quum magna ex parte vestri coloni essent, et nonnulli facta a vobis defectione, subacti sunt?