History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Dum igitur adhuc imparati confidunt, et se subducere potius, quantum ego conjicere possum ex iis, quae video, quam remanere cogitant, dum sunt remissis animis, et priusquam consilium magis componant, ego quidem cum iis, quos mecum habeo, antevertens, si possim, in medium eorum agmen cursu citato irruam;

tu vero Clearida mox, ubi me jam iis inhaerere conspexeris, atque, ut credibile est, cos terrentem, cum tuis et Amphipolitanis cete-risque sociis repente portis apertis eruptionem facias, ope-ramque des, ut quam celerrime pnelio intersis.

Spes enim est, eos sic maxime territum iri; qui enim pugnae postea superveniunt, sunt hostibus formidabiliores, quam qui jam adsunt, et pugnant.

Et quum ipse te virum fortem praibeas, ut te facere par est, virum Spartanum, tum etiam vos viri socii fortiter sequamini, et existimetis boni militis esse, animo prompto esse et pudoris pleno, et ducibus obtemperare, atque hodierno die fore, ut aut, si rem fortiter gesseritis, Ubertas vobis contingat, et ut socii Lacedaemoniorum appellemini, aut et Atheniensium servi, siquidem optima conditione vobiscum actum fuerit, ita ut in servitutem non abstrahamini, aut capitali supplicio afficiamini, et servitutem duriorem experiamini, quam ante habebatis, ceterisqus Graecis impedimento sitis, quo minus in libertatem asserantur.

Quamobrem et vos rem ne ignaviter geratis, animadvertentes quantis de rebus certamen sit, et ego ostendam, me eum esse, qui non magis alios officii sui moneam, quam ipse factis praestem eadem, ad quae verbis illos adhortor. »