History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Conjicio enim hostes contemptione nostri, et quod non speraverint quemquam ad prer-lium contra se proditurum, locum illum conscendisse, et nunc nullis ordinibus servatis ad locorum contemplationem conversos securos esse.

Quisquis autem haec hostium peccata optime animadvertit, et simul pro viribus eos aggreditur, non tam aperte et acie palam contra ipsos instructa, quam pro eo, quod pro praesenti rerum statu utilitas flagitat, is ut plurimum ex animi sententia reni gerat;

haec autem belli furta pulcherrimam gloriam habent, quibus quis hostem maxime fallens, amicis plurimum prosit.

Dum igitur adhuc imparati confidunt, et se subducere potius, quantum ego conjicere possum ex iis, quae video, quam remanere cogitant, dum sunt remissis animis, et priusquam consilium magis componant, ego quidem cum iis, quos mecum habeo, antevertens, si possim, in medium eorum agmen cursu citato irruam;