History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamobrem et vos rem ne ignaviter geratis, animadvertentes quantis de rebus certamen sit, et ego ostendam, me eum esse, qui non magis alios officii sui moneam, quam ipse factis praestem eadem, ad quae verbis illos adhortor. »

Brasidas quidem quum haec dixisset, et eruptionem parabat ipse, et reliquos cum Clearida ad portas, quae Thraciae vocantur, collocabat, ut, quemadmodum constitutum erat, post se erumperent.

Cleoni autem, quum ipse Brasidas conspectus esset, dum de Cerdylio descendit, et in urbe, quae extrinsecus manifeste conspici poterat,

207
ad Palladis templum sacra facit et lira agil, nuniia-tur (tunc enim ad loci contemplationem processerat) et omnem hostium exercitum in urbe manifeste conspici posse, et sub portis multa equorum hominumque tanquam exeuntium vestigia apparere.

Ille vero quum haec audisset, accessit, atque ubi rem vidit, quia proelio decernere nolebat ante auxiliorum adventum, putans se discedere posse antevertentem hostium impetum, uno eodemque tempore et signum receptui dari jubebat, et abeuntibus praecepit, ut sinistro cornu praeeunte, qua sola ratione fieri poterat, Eipnera versus se subducerent.