History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ath. Si igitur rerum futurarum suspiciones, aut aliquid aliud enumeraturi convenistis potius,quam pro statu rerum praesentium, et quas cernitis, de civitatis salute consultaturi, finem dicendi faciemus; sin ad hoc venistis loquemur. *

Mel. Rationi quidem consentaneum venia-que dignum est, homines, qui in hujusmodi rerum statu sunt constituti, in varias partes se et dicendo et opiuando convertere; hic tamen conventus et de salute institutus est et colloquium eo modo, quo postulatis, si placet, fiat.