History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et quum alia impetu quodam animi administrabant, tum etiam utri-qoe legatos in Thraciam et ad Perdiccam miserant, eique persuaserant, ut societatem jurejurando interposito secum iniret. Non tamen statim ab Atheniensibus defecit, sed in animo liabebat, quod et ArgivorOm exemplum videret; erat autem et ipse antiquitus ex Argivorum urbe oriundus. Praeterea vetustum jusjurandum cum Chalcidensibus renovarunt, et aliud jurarunt.

Argivi etiam legatos ad Athenienses miserunt, imperantes, ut munitionem in agro Epidaurio factam relinquerent. Illi vero, quum animadverterent , suos paucos esse prae ceteris ejus loci praesidiariis militibus, quorum numerus major erat, Demosthenem miserunt, ut suos educeret Ille vero quum eo pervenisset et quoddam gymnicum certamen extra munitionem se edituram simu lasset,, ubi reliquum praesidium egressum est, portas clausit; et postea Athenienses ipsi foedere renovato munitionem illam Epidauriis restituerunt.