History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et quum Eleorum tria millia gravis armaturae et Atheniensium mille praeter priores j post proelium commissum Mantineis subsidio venissent, hi
235
socii universi conresiim adversus Epidaurum contenderunt, dum Lacedaemonii Carnea celebrabant, et urbem circumvallabant opus |nter se partiti. Ac ceteri quidem opus facere cessarunt, Athenienses vero, ut jussi erant, arcem, in qua Junonis templum erat, absolverunt. Atque in hac arce praesidio, quod ex omnium copiis collectum erat, relicto, in suam quique urbem abierunt. Atque haec aestas finiebatur.
Hiemis autem insequentis initio statim Lacedaemonii , postea quam Carnea celebrarunt, in expeditionem exierunt, et quum Tegeam pervenissent, Argos praemittebant pacis conditiones.