History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam ubi cum hostibus ad manus venerunt, dextrum quidem Manli-neorum cornu in fugam vertit ipsorum Sciritas ac Brasidianos, et quum irrupissent Mantinei eorumque socii, et illi mille Argivorum delecti, ibi ubi acies interrupta et non coartata erat, Lacedaemonios caedebant, eosque circumdatos in fugam verterunt, et ad plaustra repulerunt, et aliquot de senioribus, qui post aciem instructi erant, interfecerunt.

Atque hac quidem in parte Lacedaemonii inferiores erant; reliquo autem exercitu, et praecipue medio, ubi rex Agis erat, et circa eum illi trecenti, qui equites vocantur, impetu facto in Argivorum seniores locbosque quinque legitimos et in Cleonaeos et Omeatas et Atheniensium eos, qui juxta illos in acie collocati erant, in fugam verterunt, ita ut eorum plerique ne ad manus quidem venire ausi fuerint, sed simul atque Lacedaemonii in eos invaserunt, statim cesserint, et nonnulli etiam conculcati sint, quominus ab hostibus ocius deprehensi interciperentur.

Quum autem hac in parte Argivorum et sociorum copiae cessissent, tunc vero simul et in utroque latere abrumpebantur et simul etiam Lacedaemoniorum ac Tegea-tarum dextrum cornu superante suorum copia Atlienienses circumdabat, et periculum eos utrinque circumsteterat, quod hinc quidem circumvenirentur, illinc vero jam essent

234
victi. Et praeter ceteros omnes, qui erani in e\ercitu, maximam cladem accepissent, nisi equites, qui aderant, iis auxilio fuissent.