History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Itaque tunc Mantinei quidem suo dextrO cornu sinistrum Sciritarum multum circumvenerunt, Lacedaemonii vero et Tegeatae multo magis sinistrum Atheniensium cornu, quo majorem exercitum habebant.
Agis igitur veritus, ne sinistrum suorum cornu circumdaretur, et existimans, Mantineos aciem valde exporrectam habere ad suos circumveniendum , Sciritis et Brasidianis imperavit, ut longius a se ad sinistram exporrecti suum cornu Mantineis exaequarent; Hipponoidae vero et AristocJi polemarchis praecepit, ut in medium spatium vacuum, quod ita oriebatur, cum duobus lochis ex dextro cornu transirent et iis interpositis locum explerent, existimans et dextrum suorum cornu vel sic satis magnam militum copiam habiturum, et sinistrum, quod Mantineis erat oppositum, ita tutius constitutum fore.