History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ille vero deprecabatur, ne quid horum facerent; se enim expeditione suscepta, bono aliquo facinore crimina sibi objecta diluturum, aut alioqui tunc facerent, quicquid vellent.

Illi vero a multa quidem irroganda, et ab aedibus diruendis abstinuerunt, legem vero in praesenti tulerunt, qua; nunquam ante apud eos fuerat; decem enim viros Spartanos elegerunt, quos ipsi consiliarios addiderunt, sine quibus ei exercitum ex urbe abducere non liceret

Interea vero nuntius ab amicis Tegeatis ad ipsos allatus est, nisi eeleriter adessent, Tegeam ab iis ad Argivos eorumque socios defecturam, et propemodum jam defecisse.

Tunc vero Lacedaemonii tam ipsi quam He-lotes, cum universis copiis alacriter et ut numquam ante, opem Tegeatis tulerunt.

Iverunt autem ad Orestheum Maenaliae; et Arcadibus quidem suis sociis praeceperunt, ut congregati se Tegeam subsequerentur, ipsi vero quum universi ad Orestheum usque profecti essent, et illinc sextam suarum copiarum partem domum remisissent, in qua parte seniores ac juniores erant, ut res domesticas tuerentur, cum reliquis copiis Tegeam pervenerunt. Nec multo post sodi ab Arcadibus missi aderant.