History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Itaque reversi Thrasyllum.apud Clia-radrum, quo in loco antequam urbem ingrediuntur, de causis militaribus judicant, lapidare ccrperunt. Ille vero ad aram confugiens evasit; bona tamen, ejus publicaverunt. ·
Postea vero quum Atheniensium auxilio iis venissent mille gravis armaturae milites·et trecenti equites, quibus Laches et Nicostratus praeerant, Argivi (nihilominus enim hedera cum Lacedaemoniis inita rumpere non audebant) ipsos abire jubebant, nec cum populo agere volentes produxerunt, priusquam Manlinei et Elei (adhuc enim aderant) precibus extorserunt.
Athenienses autem praesente Alcibiade legato apud Argivos eorumque socios haec dixerunt, nec recte foedera sine ceteris sociis facta esse, et nunc (se enim opportune adesse) bellum suscipiendum esse.
Et quum hac oratione rem sociis persuasissent, confestim omnes adversus Orchomenum Arcadicum contendebant praeter Argivos; hi enim quamvis et ipsis persuasum esset, tamen primo remanebant, deinde postea et ipsi iverunt.