History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque extrema hieme, vere jam instante, Argivi cum scalis adversus Epidaurum iverunt, ut propter bellum defensoribus denudatam expugnaturi; sed infecto negotio discesserunt. Et hiems finiebatur et decimus tertius hujus belli annus finiebatur.

lnsequente aestate jam media Lacedaemonii, quum Epidaurii ipsorum socii graviter vexarentur, et aliae Peloponnesi civitates partim quidem defecissent, partim non commodo statu essent, rati, nisi celeriter eas praeoccuparent, ulterius progressuras esse, in bellum proficiscebantur ipsi et Helotes cum universis copiis adversus Argos; praeerat autem Agis Archidaini filius, Lacedaemoniorum rex.

Cum iis autem ad hanc militiam proficiscebantur Tegeatae, et alii Arcades, quotquot erant Lacedaemoniorum socii. Ceteri autem socii, qui in Peloponneso et extra erant, ad Phliuntem cogebantur, Boeotorum quidem quinque millia gravis armaturae militum et totidem levis armaturae et quingenti equites, et totidem alii pedites equilibus mixti, Corinthiorum vero duo gratis armaturae millia, et ceterorum pro cujusque viribus numerus erat, sed*Phliasii cum omnibus suis copiis venerant, quod exercitus in ipsorum agro esset.

Argivi autem quum et initio Lacedaemoniorum apparatum praesensissent, et postea quam Phliuntem ibant, ut cum celeris se conjungerent, tunc demum et ipsi cum exercitu prodierunt; auxilium autem tulerunt iis et Mantinei cum suis sociis, et Eleorum tria gravis armaturae

228
millia.