History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam omnem illius coetus frequentiam ingens timor invaserat, ne Lacedaemonii armati eo venirent, praesertim postea quam Lichas Arcesilai filius Lacedaemonius virgis a lictoribus in stadio caesus erat, quod quum ipsius bigae vicissent, et per praeconis vocem renunciatum esset Boeotorum commune ut victor, quod Lacedaemoniis interdictum erat certaminibus , ipse in stadium progressus aurigam coronasset, cupiens indicare currum illum suum esse; quamobrem multo magis omnes tunc timuerunt, et aliquid novi fore videbatur. Lacedaemonii tamen quieverunt, atque illa dierum festorum celebratio sic iis praeteriit.