History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Elei tamen veriti, ne Lacedaemonii per vim sacrificium facerent, cum juventute armata excubias agebant; ad ipsos autem venerunt et Argivi et Man-tinei, ex utrisque milleni, et Atheniensium equites, qui dierum festorum celebrationem Argis praestolabantur.
Nam omnem illius coetus frequentiam ingens timor invaserat, ne Lacedaemonii armati eo venirent, praesertim postea quam Lichas Arcesilai filius Lacedaemonius virgis a lictoribus in stadio caesus erat, quod quum ipsius bigae vicissent, et per praeconis vocem renunciatum esset Boeotorum commune ut victor, quod Lacedaemoniis interdictum erat certaminibus , ipse in stadium progressus aurigam coronasset, cupiens indicare currum illum suum esse; quamobrem multo magis omnes tunc timuerunt, et aliquid novi fore videbatur. Lacedaemonii tamen quieverunt, atque illa dierum festorum celebratio sic iis praeteriit.
Post Olympia autem Argivi eorumque socii Corinthum iverunt, oraturi Corinthios, ut ad se transirent. Aderant autem et Lacedaemoniorum legati, et quamvis multi sermones habiti essent, ad extremum tamen nihil confectum est, sed facto terraer motu in suam quique urbem discesserunt. Atque hiec aestas finiebatur.
Ineunte autem hieme Heracleotae, qui sunt in agro Trachinio, curo j£nianibus et Dolopibus et Meliensibus et nonnullis Thessalis proelium commiserunt.