History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hac autem aestate Olympia fuerunt, in quibus Androsthenes Arcas primum in pancratii certamine victor erat; et Lacedaemonii aditu ad templum ab Eleis prohibiti sunt, ne sacrificium facerent, neve certarent, quod ipsis non persolverent multam, quam Elei iis ex lege Olympiaca damnatis irrogaverant; dicebant enim, illos in munitionem Phyrcum arma intulisse, et milites ex suis armatos
225
in Lepreum immisisse Olympiaci foederis tempore. Multe autem erat duo millia minarum, ia singulos milites armatae binae minae, quemadmodum lege continetur. Lacedaemonii vero missis legatis contradicebant, negantes, se juste condemnatos, quippe quod foedus Lacedaemoniis nondum denuntiatum esset, quum suos milites armatos illuc immiserunt.