History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Iliis autem, qui opem ferent, civitas, quae illos mittet, commeatum praebeat ad dies triginta , ab eo die, quo auxilia in eam civitatem ingressa fuerint, quae opem sibi ferendam significaverit, et abeunti-
Ea autem civitas, quae copias acciverit, imperii summam obtineat, si bellum in ejus finibus geratur; si vero universis civitatibus aliquo conjunctis copiis proficisci visum fuerit, omnes civitates in hac expeditione par imperium participent.
Haec autem ibedera Athenienses quidem pro se ipsis et pro sociis jurent, Argivi vero et Mantinei et Elei eorumque socii per singulas civitates jurent. J urent autem id quique jusjurandum, quod moribus patriis maximum est, super majores hostias. Jusjurandum autem in haec verba juretur: « Perstabo in societate ex pactis et conventis juste et innocue et sincere; nec eam ulla vel fallacia vel machinatione violabo. »
Jurent autem Athenis quidem Senatus et magistratus urbani, Prytanes autem ad jusjurandum adigant. Argis vero Senatus et Octoginta viri et Artynae, adigant vero Octoginta viri; Mantineae vero Demiurgi et Senatus et ceteri Magistratus; adigant vero Theorj et Polemarchi; Elide vero Demiurgi et Quaestores aerarii et Sexcenti viri, adigant vero Demiurgi et Thesmophylaces.
Hoc autem jusjurandum renovent Athenienses quidem euntes Elin et Mantineam et Argos triginta diebus ante Olympia, Argivi vero et Elei et Mantinei euntes Athenas decem diebus ante magna Pana-thenma.