History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hoc autem jusjurandum renovent Athenienses quidem euntes Elin et Mantineam et Argos triginta diebus ante Olympia, Argivi vero et Elei et Mantinei euntes Athenas decem diebus ante magna Pana-thenma.
Haec autem foederum et jurisjurandi et societatis pacta in lapideo cippo inscribant Athenienses quidem in arce, Argivi vero in foro in Apollinis templo, Manlioei vero in Jovis templo in foro. Cippum etiam aeneum communi sumptu factum statuant Olympiae, in ludis Olympiacis, qui nunc fiunt.
Quod si quid his civitatibus videatur melius esse, quod addant pactis et con ventis, quicquid his universis civitatibus consilio una communicato visum fuerit, id ratum sit. »