History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Argivi igitur, quum his difficultatibus premerentur et vererentur, ne simul cum Lacedaemoniis et Tegeatis, Boeotis et Atheniensibus bellum sibi gerendum esselt qui prius Lacedaemoniorum foedera non acciperent , sed animis elati Peloponnesi principatum se adepturos sperarent, quamprimum poterant, legatos Lacedaemonem mittebant, Eustroplium et iEsondn, qui apud illos maxime gratiosi esse videbantur, existimantes, pro praesenti rerum statu optimum esse, facto cum Lacedaemoniis foedere, quacunque fieri posset, quietem agere.
Atque legati eorum profecti sermones habebant cum Lacedaemoniis, quibus conditionibus foedera sibi fieri possent.