History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Phaeax autem quum eo pervenisset, Cama-rinaeis quidem et Acragantinis rem persuasit; Gelae vero quum res ei non successisset, ad ceteros non item perrexit, quod intelligebat, se rem iis non persuasurum, sed per Siculos Catanam reversus, simul etiam obiter ad Bricinnias profectus, et adhortatus eos, ut bono essent animo, navibus discedebat.
Dum autem in Siciliam pervehitur, et rursus inde revenitur, etiam cum nonnullis Italiae civitatibus egit de amicitia cum Atheniensibus ineunda; et incidit etiam in Locros, qui Messana, quam incoluerant, expulsi erant, et qui post compositionem inter Sicilienses factam, quum Mes-sanenses seditione laborarent, et eorum altera factio Locros accivisset, coloni submissi sunt, et fuit Messana aliquandiu in Locrorum potestate.
In hos igitur quum Phaeax domum redeuntes incidisset, eos nulla injuria affecit; Locri enim cum ipso transegerant de compositione cum Atheniensibus facienda.