History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum enim Athenienses post compositionem inter Sicilienses factam ex Sicilia discessissent, Leontini multos ad civitatis jus admiserunt, et plehs agrum viritim dividere in animo habebat.

Sed potentes quum hoc sensissent, Syracusanos accersunt plebemque expellunt. Et illi quidem vagi erraverunt, quo quemque sors tulit; at potentes inito cum Syracusanis foedere et urbe sua relicta et vastata, Syracusas civitate donati incoluerunt.

Postea vero quod praesentem rerum statum non probarent, relictis Syracusis» locum quemdam Leontinorum urbis, nomine Phocsas, occuparunt, et Bricinnias, arcem in agro Leontino munitam. Et plebeiorum antea expulsorum permulti ad eos iverunt, et statim e loco munito bellum gerere coeperunt.

Qua; audientes Athenienses Phaeacem mittunt, si quo modo adductis suis sociis, qui illic erant, ceterisque Siciliensibus» si possent, ad bellum communiter inferendum Syracusanis, qui potentiam sibi compararent, plebem Leontinam conservarent.