History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Phaeax vero Erasistrali filius cum duobus collegis ab Atheniensibus missus duabus navibus in Italiam atque Siciliam legatus sub idem tempus transmisit

Quum enim Athenienses post compositionem inter Sicilienses factam ex Sicilia discessissent, Leontini multos ad civitatis jus admiserunt, et plehs agrum viritim dividere in animo habebat.

Sed potentes quum hoc sensissent, Syracusanos accersunt plebemque expellunt. Et illi quidem vagi erraverunt, quo quemque sors tulit; at potentes inito cum Syracusanis foedere et urbe sua relicta et vastata, Syracusas civitate donati incoluerunt.