History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed quum res contra cecidisset, Corinthii quidem et legati ex Thracia missi infecto negotio abierunt; boeotarchae vero, qui, si haec persuadere potuissent, operam dare statuerant, ut etiam cum Argivis societatem inirent, nec de Argivis quicquam amplius ad consilia retulerunt, nec legatos, quos se missuros promiserant, Argos miserunt, sed incuria quaedam incedebat et rerum omnium procrastinatio.
Atque hac eadem hieme Mecybernam, ubi erat Atheniensium praesidium, Olynthii subito adorti ceperunt.
Posthaec vero (nam inter Lacedaemonios et Athenienses assidua colloquia fiebant de locis, quae alteri alterorum tenebant) existimantes Lacedaemonii, si Athenienses Pana-ctum a Boeotis recepissent, fore, ut ipsi Pylum reciperent, Bieotos per legationem adierunt et orarunt, ut Panactum, et quotquot ex Atheniensibus in vinculis haberent, traderent , ut pro his ipsi Pylum reciperent.