History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Verum antequam jusjurandum juraretur, boeotarchae rem communicarunt cum quatuor Boeotorum consiliis, quae summam rerum Boeoticarum potestatem habent, et suadebant, ut jurejurando interposito foedus cum illis civitatibu$ iniretur, quaecunque mutui auxilii gratia secum foedus adhibito jurejurando facere vellent.
At Boeoti, qui in illis consiliis erant, rem non probarunt, veriti, ne Lacedaemoniis adversarentur, si cum Corinthiis, qui ab illis defecerant, interposito jurejurando foedus facerent; neque enim boeotarchae ipsis dixerant ea, quae Lacedaemone allata erant, et ex ephoris Cleobulum et Xenarem, et alios arhicos suadere, ut prius cum Argivis et Corinthiis societatem inirent, deinde cum Lacedaemoniis eandem facerent, rati, illos qui erant in consilio, quamvis haec non dixissent, tamen nihil aliud decreturos, quam quod ipsi a se prius deliberatum iis suasissent.