History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Boeoti vero domum reversi ad bceotarchas detulerunt et ea, quae Lacedaemone, et ea, quae ex Argivis in congressu audiverant; et boeotarchae ea probabant, et multo promptiores erant, quod ipsis utrinque contigisset, ut et illi ex Lacedaemoniis , quos sibi amicos habebant, eadem peterent, et Argivi ad similia properarent.
Nec multo post Argivorum legati venerunt, ut eos sollicitarent ad transigenda ea, quae promiserant, et boeotarchae probatis postulatis ipsos remiserunt, polliciti, se legationem Argos de societate missuros.
Interea vero boeotarchis et Corinthiis et Megarensibus et legatis ex Thracia missis primum placebat, ut jurejurando interposito fidem sibi mutuo darent, quo-tiescunque res hoc flagitaret, opem ei se laturos, qui ope indigeret, nec se bellum cuiquam illaturos neque compositionem facturos, nisi de communi sententia, et ita nunc jam Boeoti et Megarenses (idem enim faciebant) cum Argivis foedus facere.