History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Eadem aestate Lacedaemonii cum universis copiis duce Plistoanacle Pausaniae filio, Lacedaemoniorum rege, expeditionem susceperunt adversus Parrhasios, qui sunt in Arcadia, Mantineorum imperio parentes, ab ipsis sedilione laborantibus acciti, simul etiam eversuri, si possent, munitionem, quam Mantinei in Cypselis exstruxerant, et ipsi suo praesidio tenebant, in agro Parrhasico sitam, prope Sciritidem, quae est agri Laconici.
Et Lacedaemonii quidem agrum Parrhasiorum vastabant, Mantinei vero urbis custodia Argivis praesidiariis tradita ipsi sodos suo praesidio tutabantur; quum autem et munitionem in Cypselis exstructam et urbes in agro Parrhasico sitas conservare non possent, abierunt.
Lacedaemonii vero, quum Parrhasios in libertatem asseruissent et munitionem illam evertissent, domum redierant.
Atque eadem aestate Lacedaemonii, quum ad eos jam ex Thracia rediissent milites, qui cum Brasida illuc profecti erant, quos post inita foedera Clearidas reduxerat, decreverant, servos quidem, qui cum Brasida proelio interfuissent, liberos esse, et habitare ubicumque vellent, nec multo post ipsos cum iis, quos recenter in civium jus adsciverant, in Lepreo collocarunt, quod ad Laconicum et Eleum agrum situm erat, quum jam Eleorum hostes essent;
eos vero qui in insula capti erant, et qui arma hosti tradiderant, veriti, ne aliquid rerum novarum molirentur, existimantes, se propter cladem acceptam, etiam si pleno jure essent, deteriore conditione futuros, quum nonnulli jam magistratus gererent, ignominia notarunt, et hoc quidem ignominiae genere, ut nullum magistratum gererent, utque nullam haberSht potestatem aut emendi aut vendendi. Postea tamen rursus in integrum restituti sunt.
Eadem aestate Dictidienses Thysson in monte Atho sitam, Atheniensium sociam, ceperant.
Atque hac tota aestate commercia quidem inter Athenienses et Peloponnesios fuerant, sed suspecti erant inter se statim post inita foedera et Athenienses et Lacedaemonii , quod neutri loca alteris restituerent.