History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Boeoti vero ideo non magis decem dierum induciis renunciare voluerunt, quamvis Corinthii hoc flagitarent, et cum expostulatione dicerent, ita inter se couvenisse; Corinthiis autem induciae sine foedere cum Atheniensibus erant.
Eadem aestate Lacedaemonii cum universis copiis duce Plistoanacle Pausaniae filio, Lacedaemoniorum rege, expeditionem susceperunt adversus Parrhasios, qui sunt in Arcadia, Mantineorum imperio parentes, ab ipsis sedilione laborantibus acciti, simul etiam eversuri, si possent, munitionem, quam Mantinei in Cypselis exstruxerant, et ipsi suo praesidio tenebant, in agro Parrhasico sitam, prope Sciritidem, quae est agri Laconici.